- CANARIA
- CANARIAinsul. Africae in mari Atlantico, e regione Maroci regni, Fortunatis propinqua, sic dicta a magnorum canum multitudine ingenti. Plin. l. 6. c. 32. Hodie omnes illae insulae, quas veteres Fortunatas dixerunt, quae 7. nempe Teneriffa, alias Nivaria: Forteventura, antea Capraria et Casperia: Lancerotta, alias Centuria: Gomera, alias Theode: Insula Ferri, alias Pluvialia: Insul. Palmae, alias Capraria: praecipuaque Canaria. Baudrand. Detectae a Ludovico Comite Claraemontano, fil. Alphonsi de la Cerda, cognomine Exheredati, A. C. 1343. Visitatae a I. Bentacurtio nobili Gallo, A. C. 1346. unô nomine Canariae dicuntur. Harum nobilissima est Palma, vel Madera, praestantissimô saccharô, quod Maderanum vocatur, insignis. Nic. Lloyduis. Ipsa Canaria urbem habet cognominem cum arce et portu. Post varias vicissitudines, ad Hispanos pervenêre hae insulae. Incolae Christiani sunt, sub Episcopo, cui Canariae sedes. Solum frugum et generosi vini feracissimum. Insula erri, mirabili arbore est celebris, quae toti Insulae, alias siticulosae admodum, aquarum affatim suppeditat. Vide Sanut. Linschot. Marianam, Gramaeum, etc. Salmasius Uterum insulas Fortunatas longe magis Meridionales fuisse, quam hodiernas Canarias, contendit ad Solin. p. 1298.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.